Ontologia degli Appetiti Umani e Superstizione

 

All’ indice

 

Alla pagina seguente:

Passioni. Le Letizie Moderate

 

 

 

VI. Passioni. Le Tristezze.

 

   Le passioni dalle quali siamo affetti identicamente nel Corpo e nella Mente possono innanzitutto ostacolare o diminuire la potenza immanente di agire della nostra Cupiditas, fino a distruggerla. In tal caso costituiscono le nostre passioni di Tristezza  [m1] se riferite solo alla mente, di Melanconia se riferite alla Mente e al Corpo, ed esprimono il passaggio dell’ uomo da una maggiore ad una minore perfezione ( Etica, III,  definizione 2 Scolio).

 

Albrecht Durer, Melancolia, 1514, 239X 188mm.

 

III.  T r i s t i t i a  est hominis transitio a maiore ad minorem perfectionem.

EXPLICATIO. Dico transitionem. Nam laetitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, eiusdem absque laetitiae affectu compos esset; quod clarius apparet ex tristitiae affectu, qui huic est contrarius. Nam quod tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest, quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicuius perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod tristitia in privatione maioris perfectionis consistat; nam privatio nihil est. Tristitiae autem affectus actus est, qui propterea nullus alius esse potest, quam actus transeundi ad minorem perfectionem, hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur vel coercetur. Vide schol. prop. 11. huius. Ceterum definitiones  h i l a r i t a t i s ,  t i t i l l a t i o n i s ,  m e l a n c h o l i a e  et  d o l o r i s  omitto, quia ad corpus potissimum referuntur et non nisi laetitiae aut tristitiae sunt species.

 

 

   Le Tristezze che affettano una parte della Mente e del Corpo più delle altre, sono gli affetti di Dolore ( ibidem).

Le principali Tristezze umane sono l’Odio, la Paura, il Rimorso, l’ Umiltà, la Commiserazione, il Desiderio.

   L’Odio è la tristezza accompagnata dall’ idea di una causa esterna( Etica III, definizione 7 degli Affetti [m2] ).

Le principali specie dell’ Odio consistono  nell’ Avversione verso una cosa che per Accidente è causa di  Tristezza ( definizione 9[m3]) , nell’ Indignazione verso qualcuno che ha fatto del male ad altri ( definizione 20 [m4], nel Disprezzo, per cui teniamo contadi qualcuno meno del dovuto ( definizione 22 [m5]), nella Vendetta ( definizione 37[m6]), nella Crudeltà verso chi ci ama ( definizione 38 [m7]), nell’ Ira, che è l’eccitazione a fare del male a colui che odiamo ( definizione 36 [m8]), e nell’ Invidia, per cui chi odia si rattrista della felicità degli altri e gode al contrario del loro male ( definizione 23 [m9]).

   La Paura è invece una Tristezza  incostante, che deriva  dall’ idea di una cosa futura o passata , del cui esito noi dubitiamo ( Definizione 13[m10]). Le specie  principali  di Paura sono  la Disperazione, quando noi non dubitiamo più delle Tristezze passate o future ( definizione 15 [m11]), il Timore, per cui evitiamo un male prossimo con un male che di esso è minore ( Definizione 39[m12]), la Pusillanimità ( definizione 41 [m13]), e la Costernazione ( definizione 42 [m14]), che è una specie di Pusillanimità, fascinata dal’ oggetto della sua Paura.

  

Albrecht Durer, Disperazione,

1515, 185x135mm.

 

 

XV.  D e s p e r a t i o  est tristitia orta ex idea rei futurae vel praeteritae, de qua dubitandi causa sublata est.

EXPLICATIO. Oritur itaque ex spe securitas et ex metu desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit, quia homo rem praeteritam vel futuram adesse imaginatur et ut praesentem contemplatur; vel quia alia imaginatur, quae existentiam earum rerum secludunt, quae ipsi dubium iniiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per coroll. prop. 31. P. 2.) nunquam possumus esse certi; fieri tamen potest, ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide schol. prop. 49. P. 2.) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere; atque adeo fieri potest, ut ex imagine rei praeteritae aut futurae eodem laetitiae vel tristitiae affectu afficiamur ac ex rei praesentis imagine, ut in prop. 18 huius demonstravimus, quam cum eiusdem schol. 2. vide.

 

   Il Rimorso è una Tristezza che è accompagnata dall’ idea di  una cosa commessa nel passato, contro ciò che noi speravamo ( definizione 17  [bn15]). Se ci tormentiamo in quanto che crediamo di avere commesso tale cosa per libera disposizione della Mente, il Rimorso diventa Pentimento ( definizione 27  [bn16]).

L’Umiltà è invece la Tristezza dell’ uomo che considera la  propria debolezza ( definizione 26); se l’immaginiamo biasimata dagli altri diventa Vergogna ( definizione 31), e se per questo ci consideriamo meno del giusto diventa invece Abiezione ( definizione 29  [bn17]).Vergogna e Abiezione, implicando il giudizio di riprovazione altrui, sono passioni  specificamente sociali.

   Il Desiderio è infine una Tristezza per l’assenza di ciò che amiamo ( Etica, III, 36, Scolio). Può altresì essere considerata la Cupidità di una cosa che è risvegliata dal suo ricordo e che viene inibita, allo stesso tempo, dalle immagini  delle altre cose che ne escludono l’esistenza ( definizione 32).

   Accade, a seguito delle Passioni di Tristezza, che poichè il nostro Corpo non è più atto ad essere affetto in più modi, né a modificare in più modi i corpi esterni, la nostra Mente, che ne avverte  ogni mutazione, in quanto ne è l’idea che concepisce l’Intelletto Divino,  sia ugualmente ostacolata a percepire moltissime cose simultaneamente, ed a concordare, differenziare, opporre, cosicchè essa non è più in grado di cogliere le similitudini di composizione dei modi, secondo punti di vista più o meno generali, cioè le proprietà comuni dei corpi, le cui nozioni  costituiscono il fondamento della deduzione genetica della conoscenza adeguata delle cose naturali Etica II, 14,29,37,39, in particolare).

   La conoscenza dell’ uomo assoggettato alla Tristezza è la conoscenza di primo genere dell’ Opinione od Immaginazione,

  Tale conoscenza ne esprime gli affetti che sono cagionati da oggetti singolari, o da segni significanti, per sentito dire o per esperienza sensibile diretta, e può essere vaga, - la certezza di morire, ad esempio -, o singolare ( confronta il Breve Trattato, II, 1, il De Intellectus emendatione, 1,9,   Etica, II, 11, 40, Scolio 2).

   Tale conoscenza è mutilata e confusa in quanto l’uomo vi percepisce se stesso, e le cose, come “ conseguenze senza premesse”.

   L’idea che costituisce la Mente umana non è dunque  originariamente un’idea chiara e distinta, bensì un’idea confusa,  che può conoscere il Corpo, di cui è l’idea, soltanto mediante le idee delle affezioni che lo modificano.

   Essa è soltanto in grado di associare le cose che hanno concorso simultaneamente a determinare una sua affezione, senza  poterle  concatenare in un nesso di necessità reale ( Etica II, 19[bn18], 44 [bn19]).

E’ l’ordine e la connessione delle idee di tali affezioni, che costituisce invece l’ordito della nostra Memoria immaginaria ( Etica, II, 18 [bn20])

 

Albrecht Durer, Leviathan,

1498 circa, 246X187 mm

 

 

 

 

All’ indice

 

a inizio pagina

 

Alla pagina seguente:

Passioni. Le Letizie Moderate

 

  

 

 

 


 [m1]III.  T r i s t i t i a  est hominis transitio a maiore ad minorem perfectionem.

EXPLICATIO. Dico transitionem. Nam laetitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, eiusdem absque laetitiae affectu compos esset; quod clarius apparet ex tristitiae affectu, qui huic est contrarius. Nam quod tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest, quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicuius perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod tristitia in privatione maioris perfectionis consistat; nam privatio nihil est. Tristitiae autem affectus actus est, qui propterea nullus alius esse potest, quam actus transeundi ad minorem perfectionem, hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur vel coercetur. Vide schol. prop. 11. huius. Ceterum definitiones  h i l a r i t a t i s ,  t i t i l l a t i o n i s ,  m e l a n c h o l i a e  et  d o l o r i s  omitto, quia ad corpus potissimum referuntur et non nisi laetitiae aut tristitiae sunt species.

 

 [m2]VII.  O d i u m  est tristitia concomitante idea causae externae.

EXPLICATIO. Quae hic notanda sunt, ex dictis in praecedentis definitionis explicatione facile percipiuntur. Vide praeterea schol. prop. 13. huius.

 

 [m3]IX.  A v e r s i o  est tristitia concomitante idea alicuius rei, quae per accidens causa est tristitiae. De his vide schol. prop. 15. huius.

 

 [m4]XX.  I n d i g n a t i o  est odium erga aliquem, qui alteri malefecit.

EXPLICATIO. Haec nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, a significatione, qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Ceterum horum affectuum causam vide in coroll. 1. prop. 27. et schol. prop. 22. huius.

 

 [m5]XXII.  D e s p e c t u s  est de aliquo prae odio minus iusto sentire.

EXPLICATIO. Est itaque existimatio, amoris et despectus odii effectus sive proprietas; atque adeo potest  e x i s t i m a t i o  etiam definiri, quod sit amor, quatenus hominem ita afficit, ut de re amata plus iusto sentiat, et contra  d e s p e c t u s , quod sit odium, quatenus hominem ita afficit, ut de eo quem odio habet, minus iusto sentiat. Vide de his schol. prop. 26. huius.

 

 [m6]XXXVII.  V i n d i c t a  est cupiditas, qua ex reciproco odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu damnum intulit. Vide coroll. 2. prop. 40. huius cum eiusdem schol.

 

 [m7]XXXVIII.  C r u d e l i t a s  seu  s a e v i t i a  est cupiditas, qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei, quem amamus, vel cuius nos miseret.

 

 [m8]XXXVI.  I r a  est cupiditas, qua ex odio incitamur ad illi quem odimus malum inferendum. Vide prop. 39. huius.

 [m9]XXIII.  I n v i d i a  est odium, quatenus hominem ita afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, et contra ut ex alterius malo gaudeat.

EXPLICATIO. Invidiae opponitur communiter misericordia, quae proinde invita vocabuli significatione sic definiri potest:

 

 [m10]XIII.  M e t u s  est inconstans tristitia orta ex idea rei futurae vel praeteritae, de cuius eventu aliquatenus dubitamus. Vide de his schol. 2. prop. 18. huius.

EXPLICATIO. Ex his definitionibus sequitur, non dari spem sine metu, neque metum sine spe. Qui enim spe pendet et de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur, quod rei futurae existentiam secludit; atque adeo eatenus contristari (per prop. 19. huius) et consequenter, dum spe pendet, metuere, ut res eveniat. Qui autem contra in metu est, hoc est, de rei quam odit eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod eiusdem rei existentiam secludit; atque adeo (per prop. 20. huius) laetatur, et consequenter eatenus spem habet, ne eveniat.

XIV

 

 [m11]XV.  D e s p e r a t i o  est tristitia orta ex idea rei futurae vel praeteritae, de qua dubitandi causa sublata est.

EXPLICATIO. Oritur itaque ex spe securitas et ex metu desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit, quia homo rem praeteritam vel futuram adesse imaginatur et ut praesentem contemplatur; vel quia alia imaginatur, quae existentiam earum rerum secludunt, quae ipsi dubium iniiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per coroll. prop. 31. P. 2.) nunquam possumus esse certi; fieri tamen potest, ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide schol. prop. 49. P. 2.) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere; atque adeo fieri potest, ut ex imagine rei praeteritae aut futurae eodem laetitiae vel tristitiae affectu afficiamur ac ex rei praesentis imagine, ut in prop. 18 huius demonstravimus, quam cum eiusdem schol. 2. vide

 

 [m12]XXXIX.  T i m o r  est cupiditas maius quod metuimus malum minore vitandi. Vide schol. prop. 39. huius.

 [m13]XLI.  P u s i l l a n i m i t a s  dicitur de eo, cuius cupiditas coercetur timore periculi, quod eius aequales subire audent.

EXPLICATIO. Est igitur pusillanimitas nihil aliud, quam metus alicuius mali quod plerique non solent metuere; quare ipsam ad cupiditatis affectus non refero. Eandem tamen hic explicare volui, quia quatenus ad cupiditatem attendimus, affectui audaciae revera opponitur.

 

 [m14]XLII.  C o n s t e r n a t i o  dicitur de eo, cuius cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali, quod timet.

EXPLICATIO. Est itaque consternatio pusillanimitatis species. Sed quia consternatio ex duplici timore oritur, ideo commodius definiri potest, quod sit metus, qui hominem stupefactum aut fluctuantem ita continet, ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum, quatenus eius cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus. Fluctuantem autem dico, quatenus concipimus eandem cupiditatem coerceri timore alterius mali, quod ipsum aeque cruciat; unde fit ut quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide schol. prop. 39. et schol. prop. 52. huius. Ceterum de pusillanimitate et audacia vide schol. prop. 51. huius.

 

 [bn15]XVII.  C o n s c i e n t i a e   m o r s u s  est tristitia concomitante idea rei praeteritae, quae praeter spem evenit.

 [bn16]XXVII.  P o e n i t e n t i a est tristitia concomitante idea alicuius facti, quod nos ex libero mentis decreto fecisse credimus.

EXPLICATIO. Horum affectuum causas ostendimus in schol. prop. 51. huius et prop. 53., 54. et 55. huius eiusque schol. De libero autem mentis decreto vide schol. prop. 35. P. 2. Sed hic praeterea notandum venit, mirum non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine  p r a v i  vocantur, sequatur tristitia, et illos, qui  r e c t i  dicuntur, laetitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum illos exprobrando liberosque propter eosdem saepe obiurgando, hos contra suadendo et laudando effecerunt, ut tristitiae commotiones illis, laetitiae vero his iungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et religio non est omnibus eadem; sed contra, quae apud alios sacra, apud alios profana, et quae apud alios honesta, apud

 

 [bn17]XXIX.  A b i e c t i o  est de se prae tristitia minus iusto sentire.

EXPLICATIO. Solemus tamen saepe superbiae humilitatem opponere; sed tum magis ad utriusque effectus, quam naturam attendimus. Solemus namque illum  s u p e r b u m  vocare, qui nimis gloriatur (vide schol. prop. 30. huius), qui non nisi virtutes suas et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus praeferri vult, et qui denique ea gravitate et ornatu incedit, quo solent alii, qui longe supra ipsum sunt positi. Contra illum  h u m i l e m  vocamus, qui saepius erubescit, qui sua vitia fatetur et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit, et qui denique submisso capite ambulat et se ornare negligit. Ceterum hi affectus, nempe humilitas et abiectio, rarissimi sunt. Nam natura humana in se considerata contra eosdem, quantum potest nititur (vide prop. 13. et 54. huius); et ideo qui maxime creduntur abiecti et humiles esse, maxime plerumque ambitiosi et invidi sunt.

 

 [bn18]PROPOSITIO XIX. Mens humana ipsum humanum corpus non cognoscit, nec ipsum existere scit, nisi per ideas affectionum, quibus corpus afficitur.

DEMONSTRATIO. Mens enim humana est ipsa idea sive cognitio corporis humani (per prop. 13. huius), quae (per prop. 9. huius) in Deo quidem est, quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur; vel quia (per postul. 4.) corpus humanum plurimis corporibus indiget, a quibus continuo quasi regeneratur, et ordo et connexio idearum idem est (per prop. 7. huius) ac ordo et connexio causarum, erit haec idea in Deo, quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus consideratur. Deus itaque ideam corporis humani habet, sive corpus humanum cognoscit, quatenus plurimis aliis ideis affectus est, et non quatenus naturam humanae mentis constituit, hoc est (per coroll. prop. 11. huius) mens humana corpus humanum non cognoscit. At ideae affectionum corporis in Deo sunt, quatenus humanae mentis naturam constituit, sive mens humana easdem affectiones percipit (per prop. 12. huius), et consequenter (per prop. 16. huius) ipsum corpus humanum, idque (per prop. 17. huius) ut actu existens. Percipit ergo eatenus tantum mens humana ipsum humanum corpus. Q. E. D.

 

 [bn19]PROPOSITIO XLIV. De natura rationis non est res ut contingentes, sed ut necessarias contemplari.

DEMONSTRATIO. De natura rationis est res vere percipere (per prop. 41. huius), nempe (per axiom. 6. P. 1.) ut in se sunt, hoc est (per prop. 29. P. 1.) non ut contingentes, sed ut necessarias. Q.E.D.

COROLLARIUM I. Hinc sequitur, a sola imaginatione pendere, quod res tam respectu praeteriti, quam futuri, ut contingentes contemplemur.

SCHOLIUM. Qua autem ratione hoc fiat, paucis explicabo. Ostendimus supra (prop. 17. huius cum eius coroll.) mentem, quamvis res non existant, eas tamen semper ut sibi praesentes imaginari, nisi causae occurrant, quae earum praesentem existentiam secludant. Deinde (prop. 18. huius) ostendimus, quod, si corpus humanum semel a duobus corporibus externis simul affectum fuit, ubi mens postea eorum alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur, hoc est, ambo ut sibi praesentia contemplabitur, nisi causae occurrant, quae eorum praesentem existentiam secludant. Praeterea nemo dubitat, quin etiam tempus imaginemur, nempe ex eo, quod corpora alia aliis tardius vel celerius, vel aeque celeriter moveri imaginemur. Ponamus itaque puerum, qui heri prima vice hora matutina viderit Petrum, meridiana autem Paulum et vespertina Simeonem, atque hodie iterum matutina hora Petrum. Ex prop. 18. huius patet, quod simulac matutinam lucem videt, illico solem eandem caeli, quam die praecedenti viderit, partem percurrentem sive diem integrum, et simul cum tempore matutino Petrum, cum meridiano autem Paulum et cum vespertino Simeonem imaginabitur, hoc est, Pauli et Simeonis existentiam cum relatione ad futurum tempus imaginabitur; et contra, si hora vespertina Simeonem videat, Paulum et Petrum ad tempus praeteritum referet, eosdem scilicet simul cum tempore praeterito imaginando; atque haec eo constantius, quo saepius eos eodem hoc ordine viderit. Quod si aliquando contingat, ut alia quadam vespera loco Simeonis Iacobum videat, tum sequenti mane cum tempore vespertino iam Simeonem, iam Iacobum, non vero ambos simul imaginabitur. Nam alterutrum tantum, non autem ambos simul tempore vespertino vidisse supponitur. Fluctuabitur itaque eius imaginatio, et cum futuro tempore vespertino iam hunc, iam illum imaginabitur, hoc est, neutrum certo; sed utrumque contingenter futurum contemplabitur. Atque haec imaginationis fluctuatio eadem erit, si imaginatio rerum sit, quas eodem modo cum relatione ad tempus praeteritum vel praesens contemplamur, et consequenter res tam ad tempus praesens, quam ad praeteritum vel futurum relatas ut contingentes imaginabimur.

COROLLARIUM II. De natura rationis est res sub quadam aeternitatis specie percipere.

DEMONSTRATIO. De natura enim rationis est res ut necessarias et non ut contingentes contemplari (per prop. praeced.). Hanc autem rerum necessitatem (per prop. 41. huius) vere, hoc est (per axiom. 6. P. 1.) ut in se est, percipit. Sed (per prop. 16. P. 1.) haec rerum necessitas est ipsa Dei aeternae naturae necessitas. Ergo de natura rationis est res sub hac aeternitatis specie contemplari. Adde, quod fundamenta rationis notiones sint (per prop. 38. huius) quae illa explicant, quae omnibus communia sunt, quaeque (per prop. 37. huius) nullius rei singularis essentiam explicant; quaeque propterea absque ulla temporis relatione, sed sub quadam aeternitatis specie debent concipi. Q.E.D.

 

 [bn20]PROPOSITIO XVIII. Si corpus humanum a duobus, vel pluribus corporibus simul affectum fuerit semel, ubi mens postea eorum aliquod imaginabitur, statim et aliorum recordabitur.

DEMONSTRATIO. Mens (per coroll. praeced.) corpus aliquod ea de causa imaginatur, quia scilicet humanum corpus a corporis externi vestigiis eodem modo afficitur disponiturque, ac affectum est, cum quaedam eius partes ab ipso corpore externo fuerunt impulsae. Sed (per hypothesin) corpus tum ita fuit dispositum, ut mens duo simul corpora imaginaretur. Ergo iam etiam duo simul imaginabitur, atque mens ubi alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur. Q. E. D.

SCHOLIUM. Hinc clare intelligimus, quid sit  m e m o r i a . Est enim nihil aliud, quam quaedam concatenatio idearum, naturam rerum, quae extra corpus humanum sunt, involventium, quae in mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum corporis humani. Dico primo concatenationem esse illarum tantum idearum, quae naturam rerum, quae extra corpus humanum sunt, involvunt; non autem idearum, quae earundem rerum naturam explicant. Sunt enim revera (per prop. 16. huius) ideae affectionum corporis humani, quae tam huius, quam corporum externorum naturam involvunt. Dico secundo hanc concatenationem fieri secundum ordinem et concatenationem affectionum corporis humani, ut ipsam distinguerem a concatenatione idearum, quae fit secundum ordinem intellectus, quo res per primas suas causas mens percipit, et qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc porro clare intelligimus, cur mens ex cogitatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat, quae nullam cum priore habet similitudinem; ut, ex. gr. ex cogitatione vocis pomi homo Romanus statim in cogitationem fructus incidet, qui nullam cum articulato illo sono habet similitudinem, nec aliquid commune, nisi quod eiusdem hominis corpus ab his duobus affectum saepe fuit, hoc est, quod ipse homo saepe vocem pomum audivit, dum ipsum fructum videret; et sic unusquisque ex una in aliam cogitationem incidet, prout rerum imagines uniuscuiusque consuetudo in corpore ordinavit. Nam miles ex. gr. visis in arena equi vestigiis statim ex cogitatione equi in cogitationem equitis, et inde in cogitationem belli, etc. incidet. At rusticus ex cogitatione equi in cogitationem aratri, agri, etc. incidet; et sic unusquisque, prout rerum imagines consuevit hoc vel alio modo iungere et concatenare, ex una in hanc vel in aliam incidet cogitationem

 

 

All’ indice

Alla sommità della pagina

Alla pagina seguente:

Passioni. Le Letizie Moderate